Novus Diurnarius Latinus — Primores Galli Germanique in mercaturam trans Oceanum incumbunt

Texte :

Image :

Gallia et Germanie Veneris die ita consenserunt de exportatione et invectione permittenda inter  Europam et Civitates Foederatas, ut negotiatoribus nostris revera esset liberum mercaturam facere apud Americam. Gallus autem administer exterae mercaturae, Matthias Fekl, Galliam foederi conciliando obstituram esse nisi res proximis mensibus in melius nobis mutarentur, cum primoribus et Europaeis et Americanis propositum sit ut foedus feriatur intra annum peractum, quo tempore Benedictus Obama Aedes Albas relinquet.     

Lire sur Reuters

Dernières chroniques