Novus Diurnarius Latinus — Ligerito et Sequana Matronaque super ripas effusis, Lutetiae sollicitatur

Texte :

Image :

Die Mercurii primo mensis Junii anno bimillesimo decimo sexto

In binis provinciis Ligeriti et Sequanae Matronaeque, periculum perrexit conclamari ne fluvii loca plana inundarent sicut iam accidit in nonnullis regionibus Galliae cum flumina quartum iam diem magnis imbribus augerentur. Apud Parisios tamen talis clades nondum est timenda qualis urbem anno millesimo nongentesimo decimo afflixit.

Lire sur Reuters

Dans la même chronique

Dernières chroniques