L’Actualité en latin — Legum scriptores legem de vis genere commutando sciscunt

Martis die vicesimo sexto anni bis millesimi decimi quinti, septima hora vespertina.

LUTETIAE PARISIORUM (a sede Reuteriana). – Galli legum conditores legem de vis genere commutando, cum iam alteram sententiam hac de re dicerent, Martis die admiserunt, quam legem Senatores, dexteras partes plerique faventes, funditus hac spe emendaverant ut vitarent quominus vis atomica in minorem copiam gigni inciperet.

Haec lex capita a Senatu sublata restituit : vim atomicam a septuagenis quinis centesimis partibus ad quinquagenas totius vis genitae hoc anno bis millesimo decimo quinto redactum iri omninoque totas vires consumptas ad dimidiam partem minutum iri anno bis millesimo quinquagesimo. (…)

Porro pro singulis milibus birota confectis ab iis qui operam dant erogabitur si quis a domicilio suo ad sedem operae birota vehatur portoriumque autoviarum sive raedis quae minus aerem conspurcent sive raedariis plures vectores transportantibus diminutum iri ratum est.

Haec lex postremo sancietur mense Julio exeunte, priusquam anno bis millesimo decimo quinto finiente magnus conventus omium gentium de natura caeli Lutetiae habeatur.

 

 

Lire en français 

 

 

 


Dernières chroniques

01 Mars 2017
Un article initialement publié sur le site de l'Inrap.   Une équipe de l’Inrap vient de mettre au jour un sanctuaire dédié au dieu Mithra (...)
16 Novembre 2015
  Die Lunae 16° mensis Novembris   In primo cantu Aeneidos, Troianis naufragis iam in litore Lybico versantibus, dux Aeneas, (...)