De patria profugis in Europam excipiendis

9 septembre 2015
Texte :

Saturni die exacto, qui fuit dies quintus mensis Septembris, viginti milia hominum e proeliis profugorum in Iraquia et in Syria saevientibus, demum in Germaniam pervenerunt, postquam longos errores passi sunt cum regiones ubi pax tandem aliquando servaretur peterent. Europaei tamen, quamvis profugis asyli munere fungi adfectent, in ancipite versantur quemadmodum tot homines omnibus rebus indigentes excipiant. Quare Bruxellenses moderatores certa ratione utendum esse singulis nationibus Europaeis statuerunt, ita ut, puta, Gallia, e centum viginti milia profugorum qui omnino sunt, viginti quattuor eorum milia intra fines suas habeat. Franciscus Hollande autem, Gallicae Reipublicae praeses, tali consilio favit : "Hoc est, inquit, officium nostrum." Summus pontifex vero audaciorem se praebuit, cum auctor fuerit ut unaquaeque paroecia unam saltem profugorum familiam hospitio exciperet.