Anthologie - De Hannibalis juventute

18 mai 2021
Image :
Image :
Texte :

Voici un extrait du Hannibal, Romae horror, l'un des trois Petits latins publiés récemment par Les Belles Lettres et La vie des Classiques. Dans le livre, il y a aussi la traduction et des notes pour apprendre la grammaire, le vocabulaire et la culture. Pour vous, amis des classiques, voici juste le texte latin ! Il s'agit du niveau avancé, on espère que vous y arriverez...

De Hannibalis juventute


Illo puero, Carthagine profectus est, ut patrem imperatorem in Hispaniam sequeretur. Nam civitas eius, aliquot annos ante, post longum per maria et terras bellum, a Romanis victa erat. Etiam urbes et possessiones, quae a Graecis emporia appellantur, relinquere debuerat. Praecipue enim Sicilia et Sardinia amissae angebant Hamilcarem. Is, ob eam causam, multas gentes bellicosissimas in Hispania subegit et novas possessiones Carthagini dedit.

Dicunt Hannibalem, novem annos fere natum, volentem in Hispaniam cum patre transire, ab illo ad sacra altaria ductum, primum jusjurandum dare debuisse, se odium aeternum erga Romanos servaturum esse atque eos pugnaturum. Hannibal igitur, dum per novem annos augebat Punicum imperium, Hamilcare imperatore, in Hispania crevit.

Hamilcare in proelio adversus Iberos interfecto, imperium Hasdrubali, illius generi, datum est. Is, dux Barcinae factionis factus, rem Carthaginiensem auxit, Hispaniae reges populosque in amicitiam ducens magis quam bellum gerens. Populus Romanus etiam pacis foedus renovaverat, ut flumen Hiberus finis esset Carthaginiensis imperii civitasque Saguntinorum libera maneret. Tres annos sub Hasdrubale meruit Hannibal, in militiae arte excellens, optimus omnium equitum et peditum.

Hasdrubale a barbaro interfecto, exercitus extemplo Hannibali, cum magna acclamatione, imperium detulit. Quod postea confirmatum a Carthaginiensi senatu est, Hannone nolente. Is enim, princeps alterius factionis, indolem Hannibalis timebat, existimans juvenem adversae fortunae causam fore Carthagini.