Novus Diurnarius Latinus — Integer Abdeslam in Galliam traditur

Die Mercurii vicesimo septimo mensis Aprilis anno 2016°

 

Unus suspectus nomine territoris adhuc vivus ex iis qui impetuum Lutentiensium die decimo tertio mensis Novembris anni bis millesimi decimi quinti participes fuerunt, Integer Abdeslam, die Mercurii mane, e Belgio profectus in Galliam pervenit. Praetor autem Lutetiensis eum esse judicibus tradendum nuntiavit, ut ipsi de eo quaestionem haberent. Cum mense praeterito Bruxellis comprehensus sit paucis diebus antequam aliae strages in urbe capite apud Belgas ederentur, iste bellator Mahumetanus, fanatico ardore incensus, paulo post nonam horam matutinam Gallis traditus est.

 

Lire sur Reuters

 

 

 


Dernières chroniques

Le 30 Septembre 2016
Dans cette rubrique, nous offrons aux lecteurs des réflexions sur l’actualité sous la forme de chroniques rédigées en latin, lesquelles seront tantôt (...)
Le 07 Juin 2016
Die Mercurii primo mensis Junii anno bimillesimo decimo sexto   In binis provinciis Ligeriti et Sequanae Matronaeque, periculum perrexit (...)